VOTA et VOTORUM dies

VOTA et VOTORUM dies
VOTA, et VOTORUM dies
Latinis appellati sunt, qui annum inchoabant, ob sollennem pro salute Principis votorum nuncupationem. Et quidem proprie tertius post Kal. Ianuar. hôc nomine insignitus est, uti apparet ex l. 233. De verb. signif. et Dione, l. 58. licet ipsis etiam Kalendis suscepta pro Principe vota, ut illô ipsô locô hic Auctor ait. Istiusmodi diebus autem, velut auspicatissimis, lugere erat nefas. Spartian. in Hadriano, de Vero, c. 23. Ab Adriano Votorum causa lugeri est vetitus: quemadmodum et Marcus, filio sibi mortuo, quia Ludi Iovis Opt. Max. erant, interpellari eos publicô luctu noluit, apud Capitolin. c. 21. Nihil enim religionum ceremoniis magis adversari credebatur, quam luctus. Retinuêre Christiani Principes Votorum morem et appellationem, uti liquet ex tit. Codicis de oblat. Votor. et ex can. 62. Concilii in Trullo: ubi Graecus Interpres BAlsamo, homo alioquin impense doctus, de vocis Βοτὰ origine sane quam suaviter philosophatur, illud festo ei nomen inditum, ἀπὶ τῶ βοτῶν sive προβάτων, quod in honorem Panis Pastorum Dei institutum sit, contendens. Vide Casaubon. Not. ad Spartian. d. l. ut et plura hanc in rem infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • JANUARIUS Mensis — a Iano dictus. Censorin. l. de Die Nat. c. 22. Ianuarius a Iano, cui attributus est, nomen traxit. Suaves autem sunt Graeci, qui sic dictum volunt qu. Α᾿ιωνάριον Suid. Αἰωνάριος, ὁ Ι᾿ανουάριος μὲν οῦτω Λογγίνος αὐτὸν ἑρμηνεῦσαι βιάζεται, ὡσανεὶ… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Janus — For other uses, see Janus (disambiguation). Bifrons redirects here. For other uses, see Bifrons (disambiguation). A statue representing Janus Bifrons in the Vatican Museums In ancient Roman religion and mythology, Janus is the god of beginnings… …   Wikipedia

  • Список латинских фраз — В Викицитатнике есть страница по теме Латинские пословицы Во многих языках мира, в том числе в …   Википедия

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”